audite verbum quod locutus est Dominus super vos domus
Israhel
haec dicit Dominus iuxta vias gentium nolite discere et a
signis caeli nolite metuere quae timent gentes
quia leges populorum vanae sunt quia lignum de saltu
praecidit opus manuum artificis in ascia
argento et auro decoravit illud clavis et malleis conpegit
ut non dissolvatur
in similitudinem palmae fabricata sunt et non loquentur
portata tollentur quia incedere non valent nolite ergo timere
ea quia nec male possunt facere nec bene
non est similis tui Domine magnus tu et magnum nomen tuum
in fortitudine
quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter
cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus
est similis tui
pariter insipientes et fatui probabuntur doctrina vanitatis
eorum lignum est
argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz
opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura
indumentum eorum opus artificum universa haec
Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex
sempiternus ab indignatione eius commovebitur terra et non
sustinebunt gentes comminationem eius
sic ergo dicetis eis dii qui caelos et terram non fecerunt
pereant de terra et de his quae sub caelis sunt
qui facit terram in fortitudine sua praeparat orbem in
sapientia sua et prudentia sua extendit caelos
ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat
nebulas ab extremitatibus terrae fulgura in pluviam facit et
educit ventum de thesauris suis
stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est
omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et
non est spiritus in eis
vana sunt et opus risu dignum in tempore visitationis suae
peribunt
non est his similis pars Iacob qui enim formavit omnia
ipse est et Israhel virga hereditatis eius Dominus exercituum
nomen illi
congrega de terra confusionem tuam quae habitas in
obsidione
quia haec dicit Dominus ecce ego longe proiciam
habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos ita ut
inveniantur
vae mihi super contritione mea pessima plaga mea ego autem
dixi plane haec infirmitas mea est et portabo illam
tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti
sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui
extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas
quia stulte egerunt pastores et Dominum non quaesierunt
propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est
vox auditionis ecce venit et commotio magna de terra
aquilonis ut ponat civitates Iuda solitudinem et habitaculum
draconum
scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut
ambulet et dirigat gressus suos
corripe me Domine verumtamen in iudicio et non in furore
tuo ne forte ad nihilum redigas me
effunde indignationem tuam super gentes quae non
cognoverunt te et super provincias quae nomen tuum non
invocaverunt quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et
consumpserunt illum et decus eius dissipaverunt